top of page

La luce, il raggio e lo specchio

di Giordano Bruno


Nino Campisi, La luce, il raggio e lo specchio, Bosco della ragnaia, agosto 2011
Nino Campisi, "La luce, il raggio e lo specchio", Bosco della ragnaia, agosto 2011.

De luce, radio et speculo.

Ens in tria capita distributum intelligitur, metaphysicum, physicum et logicum universaliter dictum; ut tria sunt omnium principia, Deus, natura atque ars; et tres sunt effectus, divinus, naturalis, artificialis.

Omne agens proposito et non necessitate quadam constitutum speciem rei efficiendae ut praeconcipiat oportet.

Quae sane species ante naturalia appellatur idea, in naturalibus forma sive vestigium idearum, in postnaturalibus ratio seu intentio, quae in primam atqne secundam distinguitur, quam nos aliquando idearum umbram consuevimus appellare.

Ideae sunt causa rerum ante res, idearum vestigia sunt ipsae res seu quae in rebus, idearum umbrae sunt ab ipsis rebus seu post res, quae tanto minori ratione esse dicuntur quam res ipsae quae a naturae gremio proficiscuntur, quanto res ipsae quam mens, idea atque principium effectivum, supernaturale, substantificum, superessentiale.

Distinguntur ergo entia in ea quae sunt seu res, et in haec quae eorum quae sunt seu signa vel indicationes, quae distinctio fere eadem est atque quae vulgo circumfertur, in substantiam et accidens.

Nos in proposito haudquaquam de rebus, sed de rerum significativis methodum instituimus, in quibus sane virtutem rerum omnium producendarum sitam esse facile comperietur iis, qui vel mediocriter naturae undique conclamantis et rerum species describentis vocem atque characteres contemplabuntur.

Quandoquidem non tantum ad rei producendae specificationem materia conferre videtur, quantum idea atque forma. In eo enim principio omnia conveniunt unumque sunt, in hoc vero atque per hoc omnia per genera atque species suosque tandem numeros distribuuntur.

Quod patet ex eo quod idem omnino nutrimentum in cane fit substantia canis et semen, in homine hominis, in simia simiae, propter praesentem ideam, quam non a rebus separatam, sed rebus ipsis coniunctissimam esse deprehendimus.

Sic nos omnia sive primae srve mediae sive proximae materiae rationem habentia in actu inventivae vel memorativae facultatis et applicationis iuxta assumptae rei significandae conditionem specificamus, invertimus, accommodamus, ut ex omnibus omnia eliciantur, omnia omnibus significentur, et in omnibus omnia contemplemur; et ut uno verbo colligam, omnia per applicationem se habeant ut unum, et unum per informabilitatem se habeat ut omnia; veluti per subsequentis artificii praxin melius et aptius insinuabitur.

Rursus ergo velut a capite incipientes dicimus circa materiam atque species, postquam supranaturaliter unum ens infinitum, intensive totum ubique atque totaliter in immenso repertum intelleximus, unum item extensive infinitum universum, quod in partibus aliis atque aliis, alibi at­que alibi corporaliter est perspicuum, ante oculos obiecimus; rursumque species substantiae atque ea quae realiter in substantia reperiuntur accidentia; sequitur ordo mundi rationalis, qui est ad similitudinem naturalis cuius est umbra, qui est imago divini cuius est vestigium.


Giordano Bruno

IORDANI BRVNI NOLANI, DE IMAGINUM, SIGNORVM ET IDEARVM COMPOSITIONE AD OMNIA INVENTIONVM, DISPOSITIONVM ET MEMORIAE GENERE, LIBRI TRES.

CREDITE ET INTELLIGETIS.

FRANCOFVRTI, APVD IOAN. WECHELVM ET PETRVM FISCHERVM CONSORTES, 1591


 

Galleria fotografica

Comments


bottom of page